CAPUT XXI. Idem demonstrat D. Ioannis evangelistae auctoritate. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Fertur beatissimus evangelista Ioannes cum perdicem manibus molliter demulceret, quemdam ad se habitu venatorio venientem subito conspexisse. Qui miratus quod vir tantae opinionis ac famae ad tam parva et humilia se oblectamenta submitteret: Tune es, inquit, ille Ioannes, cuius fama insignis atque celeberrima, me quoque summo desiderio tuae agnitionis illexit? |
2 | Cur ergo oblectamentis tam vilibus occuparis? Cui beatus Ioannes: Quid est quod manus tua gestat? At ille: Arcus, inquit. Et cur, ait, non eum tensum ubique semper circumfers? Cui ille respondit: Non oportet, ne iugi curvamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat; et cum oportuerit ut fortiora in aliquam feram spicula dirigantur, rigore per nimietatem continuae tensionis amisso, violentior ictus non possit emitti. |
3 | Nec nostri, inquit beatus Ioannes, animi te offendat, o iuvenis, tam parva haec brevisque laxatio; quae nisi remissione quadam rigorem intentionis suae interdum relevet ac relaxet, irremisso vigore lentescens, virtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit. |